

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 18: Versus 36
Regnum.Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quae esset de regno suo hominum opinio, Judaeorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet:Regnum meum non est de hoc mundo.Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum coeleste credendo venire.